Promotor:
Doctorandi clarissimi, examinibus, quae ad eorum, qui in arte medica doctoris nomen ac honores consequi student, doctrinam et facultatem explorandam lege constituta sunt, cum laude superatis, nos adistis desiderantes, ut vos eo honore in hoc solemni consessu ornaremus.
Prius autem fides est danda, vos tales semper futuros, quales vos esse iubebit dignitas, quam obtinueritis, et nos vos fore speramus.
Spondebitis igitur
PRIMUM vos huius Universitatis, in qua summum in arte medica gradum ascenderitis, piam perpetuo memoriam habituros, eiusque res ac rationes, quoad poteritis, adiuturos:
DEIN honorem eum, quem in vos collaturus sum, integrum incolumemque servaturos:
POSTREMO doctrinam, qua vos nunc polletis, cum industria vestra culturos et cum omnibus incrementis, quae progrediente tempore haec ars ceperit, aucturos et in prosperitatem hominum studiose conversuros, denique cunctis officiis, quae probum medicum sponsioni Hippocraticae obtemperantem decent, ea quae par est humanitate erga quemcunque functuros esse;
HAEC VOS EX ANIMI VESTRI SENTENTIA SPONDEBITIS AC POLLICEBIMINI?
SPONDEO AC POLLICEOR!
Promotor:
Itaque iam nihil impedit, quominus honores quos obtinere cupitis, vobis impertiamus.
Ergo ego promotor rite constitutus vos ex decreto ordinis mei medicinae universae doctores creo, creatos renuntio omniaque medicinae universae doctoris iura ac privilegia potestatemque universam artem medicam exercendi in vos confero. In cuius rei fidem haec diplomata Universitatis Carolinae sigillo firmata vobis in manus trado.